# De Beata Vita 23

Augustine, De Beata Vita, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-beata-vita/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-beata-vita/23

Tertius autem dies disputationis nostrae matutinus nubes, quae nos cogebant in balneas, dissipauit tempusque pomeridianum candidissimum reddidit. placuit ergo in pratuli propinqua descendere atque omnibus nobis, ubi commodum uisum est, considentibus reliquus ita sermo peractus est: Omnia paene, inquam, quae interroganti mihi concedi a uobis uolui, habeo ac teneo; quare hodierno die, quo possumus tandem hoc nostrum conuiuium aliquo interuallo dierum distinguere, aut nihil aut non multum erit, ut opinor, quod mihi uos respondere necesse sit. dictum enim erat a matre nihil esse aliud miseriam quam egestatem conuenitque inter nos, qui egeant miseros esse. sed utrum omnes etiam miseri egeant, nonnulla quaestio est, quam hesterno die non potuimus explicare. hoc autem ita se habere si ratio demonstrauerit, perfectissime inuentum est, qui sit beatus; erit enim ille, qui non eget. omnis enim non miser beatus est; ergo beatus est, qui egestate caret, si quam dicimus egestatem eandem miseriam esse constiterit.

---

Augustine, De Beata Vita, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa034/stoa0040.stoa034.opp-lat1.xml.
