Latin
25
Augustine, De Beata Vita 25
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent me id quibus potui uerbis ad eorum sensum adcommodatis aperiente atque uersante: Ergo, inquam, miserum esse omnem, qui egeat, dubitat nemo nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria. non eis eget ipse animus, in quo posita est beata uita. ipse enim perfectus est; nullus autem perfectus aliquo eget et, quod uidetur corpori necessarium, sumet, si adfuerit, si non adfuerit, non eum istarum rerum franget inopia. omnis namque sapiens fortis est, nullus autem fortis aliquid metuit: non igitur metuit sapiens aut mortem corporis aut dolores, quibus pellend'0 uel uitandis uel differendis sunt necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. sed tamen non desinit eis bene uti, si ipsa non desunt. uerissima est enim illa sententia: nam tu quod uitare possis, stultum admittere est. uitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et quantum decet, ne, si minime uitauerit, non ex eo miser sit, quia haec accidunt, sed quia uitare cum posset, noluit, quod manifestum stultitiae signum est. erit ergo ista non uitans non earum rerum perpessione, sed stultitia miser. si autem non ualuerit euitare, cum id sedulo ac decenter egerit, non cum ista inruentia miserum fac-ient. etenim et illa eiusdem comici sententia non minus uera est: quoniam non potest id fieri, quod uis, id uelis, quod possis. quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter uoluntatem, quia, quod sibi uidet non posse prouenire, non potest uelle? habet enim rerum certissimarum uoluntatem, id est ut quidquid agit non agat nisi ex uirtutis quodam praescripto et diuina lege sapientiae, quae nullo ab eo pacto eripi possunt.