Latin
5
Augustine, De Beata Vita 5
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo uides, in qua philosophia quasi in portu nauigem. sed etiam ipse late patet; eius magnitudo quamuis iam minus periculosum non tamen penitus excludit errorem. nam cui parti terrae, quae profecto una beata est, me admoueam eamque contingam, prorsus ignoro. quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quaestio nutat et fluctuat? quare obsecro te per uirtutem tuam, per humanitatem, per animarum inter se uinculum atque conmercium, ut dexteram porrigas, hoc autem est, ut me ames et a me uicissim te amari credas carumque haberi. quod si inpetrauero, ad ipsam beatam uitam, cui te iam haerere praesumo, paruo conatu facillime accedam. quid autem agam quoue modo ad istum portum necessarios meos congregem ut cognoscas et ex eo animum meum —neque enim alia signa inuenio, quibus me ostendam —plenius intellegas, disputationum mearum quod mihi uidetur religiosius euasisse atque tuo titulo dignius, ad te scribendum putaui et ipso tuo nomine dedicandum. aptissime sane; nam de beata uita quaesiuimus inter nos nihilque aliud uideo, quod magis dei donum uocandum sit. eloquentia tua territus non sum. quidquid enim amo, quamuis non adsequar, timere non possum; fortunae uero sublimitatem multo minus. apud te enim uere, quamuis sit magna. secunda est; nam quibus dominatur, eosdem ipsos secundos facit. sed iam quid adferam, quaeso adtende.