# De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus] 2.1-24

Augustine, De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus], 2.1 to 2.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/2.1

Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei: prior in donis, major in imperio. Effusus es sicut aqua, non crescas; quia ascendisti tubila patris tui, et maculasti stratum ejus (Gen. III, 4) (a). Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus. major in liberis, el debebas,juxta ordinem nativitatis tuæ, hæreditatem qu;c primogenitis jure debebatur, sacerdotium accipere et regnum. Hoc quippe in portando honore et prævalido robore demonstratur. Verum quia pecrasti, et quasi aqua quae quolibet vasculo non tenetur, voluptatis eO'usus cs impetu; idcirco præcipio tibi ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero, poenas peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti. [Principium autem doloris est omnis primogenitus, quia pro eo commoventur viscera parentum (b) 1. t Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio eorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel i (lbid.,5-7). Significat autem non sui consilii fuisse, quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerunt, et contra fas in pacis et amicitiarum tempore sanguinem fuderunt innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate raptati, muros hospitae urbis cverterunt ( Id. XXXIV, 26). Uude dicit, maledictus furor eorum, quia pertinax, et reliqua. Et dispergam illos in israel. Lev! enim hæreditatem propriam non accepit, sed in omn!bus sceptris paucas urbes ad inhabitandum habuit (Josue xxi). De Silneone vero in libro Jesu scriptum est und et ipse propriumfuniculum non acceperit, sed ne tribu Juda quiddam acceperit (Id. xix, I, 2). Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuœ in cervicibus iNimicorum tuorum;

---

Augustine, De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa034a/stoa0040.stoa034a.opp-lat1.xml.
