Latin
2.68 to 2.89
Augustine, De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus] 2.68-89
Unproofread scanNot analysed yet
Lege. Jesum Nave et Paralipomenon. Nephtalim, cervus emissus dans eloquia pulchritudinis; sivo, Nephtalim ager irriguus (Ibid. ,21). Utrumque significat Hebraeum verbum, Arata Seluha. Significat autem, quod aquæ calidae in ipsa nascantur tribu, sive quod super lacum Genesar fluenta Jordanis esset irriguus. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae Legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia pulchritudinis propbetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris ostendit. Sed melius si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio quoque scriptum est (Matth. IV, 15,16). f Filius meus Joseph accrescens, Filius meus accrescens et decorus aspectu: filiæ decurrerunt super murum; sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vi. . . cula brachiorum et manuum ejus per manus potentis Jacob. Inde pastor egressus est lapis Israel i (Gen. xlix, 22-24). filii Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de munis et turribus ac fenestris puellarum Ægypti turba prospectet, inviderunt tibi, et ad ira. cundiam te provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas et zeli jaculis vulnerati. Verum arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est pugnator: et vincula tua quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt et disrupta, ut ex luo semine tribus nascatur Ephraim fortis et stabitis, et instar lapidis duriorisinvicta, imperans quoque decem tribubus Israel. Benjaminlupus rapax, mane comedet prœdam, et vespere dividet spolia (Ibid. ,27). Quam de apostolo Paulo, quae dicta sunt, manifestissima sit prophetia, omnibus patet; quod in adolescentia persecutus sit Eoclesiam, in senectute prædicator Evangelii fuerit. Hebræi autem ita dixerunt: Altare in quo immolabantur hostiæ, et victimarum sanguis ad basim illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit: hoc, inquiunt, significat, quod sacerdotes immolant mane bosLias, ad vesperam dividunt ea quae sibi ex lege collata sunt;