# De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus] 3.1-26

Augustine, De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus], 3.1 to 3.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.1

Spiritualiter autem in Ruben prioris populi Judæorum ostendit esse persunum, cui a Domino dicitur, Israel primogenitus meus (Gen. XLIX.3; Exod.IV, 22). Etenim juxta quod primogenito debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur, luvirtus mea. Utique quod ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit. Quomodo autem ipse sit principiuin dolorum, nisi dum Patri Deo semp er irrogaverit injuriam; dum convertit ad cum dorsum, et non faciem? Iste prior in domis, quia primum ipsi credita sunt eloquia Dei (Dom. III, 2), et legislatio, et Testamentum sive promissio. Ite major imperio; utique pro magnitudine virium quia copiosius cæteris in hoc saeculo populus idem regnavit. Effusus est autem sicut aqua, peccando in Christum, quæ vasculo non tcnetur: voluptatis effusus est impetu v ut idcirco addidit, Ultra noM crescas; qnia populus ipse postquam in universo orbe dispersus est, valde imminutus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui. Primogenitæ autem pl-bis audaciam prædicat, quæ ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus doniinicum, in quo plenitudo divinitatis requiescebat (Coloss. II, 9), raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit. Simeon et Levi (fratres, vasa iniquitatis bellantia. Per Simeon et Levi Scribæ et Pharisæi et Sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone enim Scribæ erant Judæorum, de tribu vero Levi principes sacerdotum, qui consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occidereut. De quo consilio dicit, In consilium eorum ne veniat anima mea: horrebat enim tanta scelera, quæ novissimis temporibus facturi erant Judæi. Quia in furore suo occiderunt vtrum: id est Christum, de quo dicitur, Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12); et alibi, Femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). Suffoderunt murum: id est, illum spirilualcm fortissimum murum, qui custodit Israel, lancea confoderunt.

---

Augustine, De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa034a/stoa0040.stoa034a.opp-lat1.xml.
