# De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus] 3.106-122

Augustine, De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus], 3.106 to 3.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.106

II, 25), illum significans qui se in lateribus aquilonis sedere dicit, et de quo figuraliter dic it propheta, A Dan auditus eat fremitus equorum ejus (Jerem. VIII, 16). Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Κέρατα enim græce cornua dicuntur. Serpens ergo ille cornutus esse perhibemur, per quem digne Anlichrislus asseritur, quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur eliam cornibus potestatis. Quis autem nesciat scmitam angustiorem esse quam viam? Fit erro Dan coluber in via, quia in præsentis vitæ latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur: sed in via nlordet, quia cos quibus libertatem tribuit, erroris sui vencno consumit. Fit ce rastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese int rangusta præcepti cœlestis itinera constringentes, n solum nequitia callidæ persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit; et in persecutionis laegnore, post benelicia fictæ dulcedinis, exercet cornua potestatis. Equus iste cujus ungulas cerastes mordere dicitur, hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumal. Et quia Antichristus extrema mundi hujus apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas quippe equi mordere est extrema sæculi feriendo contingere. Ut cadat aacensor ejus retro 1. Plebs infidelis Judæa, erroris sui iaqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat. Bene Jacob eodem locu repente in electorum vocem conversus est dicens, Salutare tuum exspectabo, Domine: id est, non sicut infidcles Antichristum; sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Amen.

---

Augustine, De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa034a/stoa0040.stoa034a.opp-lat1.xml.
