Latin
3.83 to 3.105
Augustine, De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus] 3.83-105
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc contra omnes turbines sæculi inconcussu firmitate solida spectat naufragium Judæorum, et hæreticorum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrinæ; quorum etsi tunditur fluctibus, non tamen frangitur. Pertendit autcm usque ad Sidonem, hoc cst, usque ad Gentes. LegiLur eliam in Evangelio inde assumptos esse Apostolos aliquos, et ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est, Terra Zabulon, et terra Nephtalim, populus qui aedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isai. IX, I, i; Matth. IV, 15, sqq.) . Sidon interpretatur Venator vel venatrix. Venatores qui sunt, nisi Apostoli? Qui, ut supra diximus, ex illis locis assumpti sunt, de quibus dicitur: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte (Jerem. xvi, 16). Issachar asinus fortis. Issachar qui interpretatur Merces, refertur ad populum Gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus est. lic Issachar asinus fortis scribitur, quia prius populus gentilis quasi brutum et luxuriosum animal nullaque ratione substitit, sed postmodum jugum disciplinae evangelicæ libenter portavit. Hic accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima (a). Inter terminos autem cubare, est praestolato mundi line requiescerc, nihilquc de iis, quæ nunc versantur in medio, quærere, std ultima desiderare. Et fortis asinus rcquiem et terram optimum videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad æternæ vitu patriam tendit. UNde etiam apponit humerum suum ad pur tandum, quia dunt ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde factus est tributis serviens, hoc est, Christo regi suæ fidei dona ct operum bonorum offerens munera. Dan judicabit populum suum sicut at; . tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, ei reliqua. Dicunt quidam (a) Antichristum per hæc verba et prædici de isia trihu futurum, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens, et quod inter tribus Israel primus Dan ad aquilonem castramet dus est (Num.