# De Bono Viduitatis 21.14-29

Augustine, De Bono Viduitatis, 21.14 to 21.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/21.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/21.14

quia et nemo acciperet nisi uolens. sed a quo detur, ut nostra uoluntate accipi et haberi possit, si quaeris, adtende scripturam; immo quia nosti, recole quod legisti. cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. magna ista sunt duo munera sapientia et continentia; sapientia scilicet, qua in dei cognitione formamur, continentia uero, qua huic saeculo non conformamur. iubet autem nobis deus, ut et sapientes et continentes simus, sine quibus bonis iusti perfectique esse non possumus. sed oremus, ut det quod iubet adiuuando et inspirando, qui commonuit quae uelle debeamus praecipiendo et uocando. quidquid hinc dedit, ut conseruet oremus; quod autem nondum dedit, ut suppleat oremus: tamen oremus et gratias agamus de acceptis et quod nondum accepimus eo ipso, quod de acceptis ingrati non sumus, nos accepturos esse fidamus. qui enim dedit coniugatis fidelibus, ut contineant ab adulteriis et fornicationibus, ipse dedit sanctis uirginibus et uiduis, ut contineant ab omni concubitu: in qua uirtute iam proprie uel integritas uel continentia nominatur. an forte ab illo quidem accepimus continentiam, sed a nobis habemus sapientiam? quid ergo est quod Iacobus apostolus. dicit: si quis autem uestrum indiget sapientiam, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat; et dabitur illi? sed de hac quaestione et in aliis iam opusculis nostris, quantum adiuuit dominus, multa diximus et alias, quantum per ipsum potuerimus, data oportunitate dicemus.

---

Augustine, De Bono Viduitatis, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa035a/stoa0040.stoa035a.opp-lat1.xml.
