# De Bono Viduitatis 29

Augustine, De Bono Viduitatis, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/29

Deinde obsecro uos per illum, a quo hoc donum accepistis et huius doni praemia speratis, ut me quoque orationibus uestris memineritis inserere cum tota domestica uestra ecclesia. ordinatissime quippe prouenit, ut matri uestrae iam grandaeuae de oratione epistulam scriberem — ad ipsam quippe maxime pertinet orando concertare pro uobis, quae de se minus sollicita est quam de uobis — et ut ad te potius quam ad illam hoc de continentia uiduali opusculum facerem, quia tibi superare adhuc restat, quod iam aetas illius superauit. uirgo autem sancta proles uestra, si aliquid de sua » professione desiderat ex laboribus nostris, habet grandem librum de sancta uirginitate, quem legat. de quo legendo etiam te commonueram, quoniam multa continet utrique necessaria castitati, hoc est uirginali atque uiduali, quae hic propterea partim tenuiter adtigi, partim omnino praetermisi, quia ibi copiosius disputaui. perseueres in gratia Christi amen.

---

Augustine, De Bono Viduitatis, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa035a/stoa0040.stoa035a.opp-lat1.xml.
