Latin
15.1 to 15.22
Augustine, De Catechizandis Rudibus 15.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim causa illa contristat, quod intellectum nostrum auditor non capit, a cujus cacumine quodam modo descendentes cogimur in syllabarum longe infra distantium tarditate demorari, et curam gerimus quemadmodum longis et per plexis anfractibus procedat ex ore carnis, quod celerrimo haustu mentis imbibitur, et quia multum dissimiliter exit, tædet loqui, et libet tacere; cogitemus quid nobis prærogatum sit ab illo qui demonstravit nobis exemplum, ut sequamur vestigia'ejus (I Petr. II, 21). Quantumvis enim difierat articulata vox nostra aC intelligentiæ nostræ vivacitate, longe differentior est mortalitas carnis "b æqualitate Dei. Et tamen cum in eadem forma esset, temetipsum exinanivit formam servi accipiens, etc. ,usque ad (a) mortem crucis (Philipp. II, 6-8). Quam ob causam, nisi quia factus est infirmis infirmis,; ut infirmos lucrificaret (I Cor. IX, 22 )? Audi ejus imitatorem alibi etiam dicentem: Sive enim mente excessimus, Deo; sive temperantes sumus, vobis. Charitas enim Christi compellit nos, judicantes hoc, quia unus pro omnibus mortuus eat (II Cor. v, 13 et 14). Quomodo enim paratus esset impendi pro animabus eorum (Id. XII, 15), si eum pigeret inclinari ad aures eorum? Hinc ergo factus est parvulus in medio nostrum, tanquam nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7). Num enim delectat, nisi amor invitet, decurtata et multilata verba immurmurare? Et tamen optant homines babere infantes, quibus id exhibeant: et suavius est matri minuta mansa inspuere parvulo filio, quam ipsam mandere ac devorare grandiora. Non ergo recedat de pectore etiam cogitatio gallinae illius, quæ languidulis plumis teneros fetus operit, et susurrantes pullos confracta voce advocat; cujus blandas alas refugientcs superbi, præda fiunt alitibus (Matth. XXIII, 37). Si enim intellectus delectat in penetralibus sincerissimis, hoc cHam intelligere delci tat, quomodo charitas, quanto officiosius descendit in infima, tanto robustius recurrit in intima per bonam conscientiam nihil quærendi1 ab eis ad quos descendit, præter eorum sempiternam salutem.