# De Catechizandis Rudibus 15.23-36

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 15.23 to 15.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/15.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/15.23

CAPUT XI.- 16. Remedium contra secundumtœdii causam. Si autem niagis appetimus, ea quæ jam parata sunt et melius dicta legere vel audire, et ideo piget inecrto exitu ad tempus coaptare quae loquimur: tantum a veritnte rerum non aberret animus, facile est ut si in verbis auditorem aliquid offenderit, ex ipsa occasione discat quam sit re intellectacontemnendum, si minus integre, aut si minus propric sonare potuit, quod ideo sonabat ut res intelligeretur Quod si humanæ infirmitatis intentio enam ab ipsa reruni veritate aberraverit; quanquam in catechizandis rudibus, ubi via tritissima tenenda est, difficile potest accidere: tamen ne forte accidat ut ctiam hinc offendatur auditor, non aliunde nohis debet vidcri accidisse, nisi quia Deus experi..os voluit, utrum cum mentis placiditate corrigamur, ne in defensionem IIOstri erroris majore præcipitemur errore. Quod si nemo nobis dixerit, nosque et illos qui audierunt omni- IIO latuerit, nullus dolor est, si non fiat iterum. Plerumque antem nos ipsi recolentes quae dixerimus, reprehendimus aliquid, et ignoramus quomodo cum diceretur acceptum sit; magisque dolemus, quando in nobis fervet charitas, si cum falsum esset, libenter acceptum est. Ideoque opportunitate reperta, sicut nos ipsos in silentio reprehendimus, ita curandum est ut etiam illi sensim corrigantur, qui non Dei verbis, sed plane nostris in aliquam lapsi sunt falsitatem. Si vero aliqui livore vesano cæci errasse nos gaudent, susurrones, detractores, Deo odibiles ( Rom. i, 50); præbcant nobis materiam exercendæ patientiæ cum misericordia, quia et patientia Dei ad poenitentiam eos adducit. Quid enim est detestabilius, et quod magis thesaurizet iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei (Id. n, 4 et 5), qnam de malo alterius mala1 diaboli similitudine atque imitatione laetari? Nonnunquam etiam, cum rectc omnia vereque dicantur, aut non intellectum aliquid, aut contra opinionem et consuetudinem vetcris erroris ipsa novitate asperum, offendit et perturbat audientem.

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
