Latin
15.37 to 15.59
Augustine, De Catechizandis Rudibus 15.37-59
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si apparuerit, sanabilemque se præbet, auctoritatum rationumque copia sine ulla dilatione sanandus est. Si autem tacita et occulta offensio est, Dei medicina opitulari potest. At si resiluerit2, et curari recusaverit, consoletur nos dominicum illud exemplum, qui offensis hominibus ex verbo suo, et tanquam durum refugientibus, etiam iis qui remanserant ait, Numquid et vos vultis ire (Joan. vi, 68)? Salis enim fixum atque immobile debet corde retineri, Jerusalem captivam ab hujus saeculi Babylonia decursis temporibus liberari, nullumque ex illa esse periturum; quia qui perierit, non ex illa erat. Firmum enim fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate, omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 19). Ista cogitantes, ct invocantes Dominum in cor nostrum, minus timebimus incertos exitus sermonis nostri propter incertos motus auditorum; delectabitque nos etiam ipsa perpessio molestiarum pro misericordi opere, si non in eo nostram gloriam rcquirainus. Tunc enim est vere opus bonum, cum a charitate jaculatur agentis intentio, et tanquam ad locum suum rediens, rursus in charitate requiescit. Lectio vero quæ nos delectat, aut aliqua. auditio melioris eloquii, ut eam promendo, sermoni nostro præponere volentes, cum pigritia vel tædio loquamur, alacriores nos suscipiet; jucundiorqne prae. stabitur post laborem; et majore fiducia deprecabimur ut loquatur nobis Deus quomodo volumus, si suscipiamus hilariter ut loquatur per nos quomodo possumus: ita lit ut diligentibus Deum omnia concurrant in bonum (Rom. VIII, 28). CAPUT XII. —17. Remedium contra tertiam causam tædii. Jam vcro si usitata et parvulis congruentia sæpe rcpetere faslidimus; congruamus eis per fraternum, paternum, maternumque amorem, et copulatis cordi eorum etiam nobis nova videbuntur. Tantum enim valet animi compatientis affectus, ut cum illi afficiuntur nohis loquentibus, et nos illis discentibus, habitemus in invicem;