Latin
2.33 to 2.34
Augustine, De Catechizandis Rudibus 2.33-34
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter conjiciendum est quantum distet sonus oris nostri ab illo ictu intelligentiæ, quando ne ipsi quidem impressioni memoriæ similis est. Nos autem plerumque in auditoris utilit item vehementer ardentes, ita loqui volumus, quemadmodum tunc intelligimus, cum per ipsam intentionem loqui non possuntus: et quia non succedit, angimur, et velut frustra operam insumamus, tædio marcescimus: atque ex ipso tadio languidior tit idem sermo, et hebetior quam erat, unde perduxit ad tædium.