# De Catechizandis Rudibus 4.1-17

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 4.1 to 4.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/4.1

Sed mihi sæpe indicat eorum studium, qui me audire cupiunt, non ita esse frigidum eloquium meum, ut videtur mihi: et cos inde aliquid utile capere, ex eorum delectatione cognosco; mecumque ago sedulo, ut huic exhibendo ministerio non dcsim, in quo illos video bene accipere quod exhibetur. Sic et tu, eo ipso quod ad te sxpius adducuntur qui fide imbuendi sunt, debes intelligere non ita displicere aliis sermonem tuum ut displicet tibi: nec infructuosum te debes putaro, quod ea quae cernis non explicas ita ut cupis; quando forte ut cupis nec cernere valeas. Quis enim in hac vita nisi in anigmate et per speculum videt (1 Cor. XIII, 12)? Nec ipse amor tantus est, ut carnis disrupta caligine penetret in æternum serenum, unde utcumque fulgcut etiam ista quæ transcunt. Sed quia boni proficiunt de dic in diem ad videndum dicin sine volumine caTi et sine noctis incursu, quem oculus uon vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Jd. II. 9); nulla major causa cst cur nohis in imbuendis rudibus noster sermo vilescat, nisi quia libet inusitate cernere, et tædet usitate proloqui. Et re quidem vera multo gratius audimur, cuti et nos eodem opere delectamur: afficitur enim filum locutionis nostr;e ipso nostro gaudio, et exit cilius atquc acceptius. Quapropter non arduutn est negotium, ea quæ credenda insinuantur, præcipere unde et quousque narranda sint; nec quomodo sit varianda nar. ratio, ut aliquando brevior, aliquando longior. semper tamen plena atque perfecta sit; et quando breviorc, et quando longiore sit utendum: sed quibus modis faciendum sit, ut gaudens qni que catechim (lanlo enim suavior crit, quanto magis id potuerit), ea cura maxima est Et preceptum quidem rei hujus in promptu est.

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
