Latin
4.18 to 4.36
Augustine, De Catechizandis Rudibus 4.18-36
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim in pet unia corporali, quanto magis in spirituali hilarem datorem diligit Deus (II Cur. ix, 7 )? Sed hæc hilaritas ad horam ut adsit, ejus est misericordiæ qui ista præcepit. Itaque prius de modo narrationis quod te velle cognovi, tum de præcipiendo atque cohortando, postea de hac hilaritate comparanda, quæ Deus suggesserit, disseremus. CAPIT III. —a. Narratio plena quai fieri debeat catechizando. Ad charitatis finem dirigenda narratio. Scripturæ veteres propter commendandum Christi ad. ventum, cujus finis charitas. Narratio plena est, cnm quisque primo catechizatur ab eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I. 1), usque ad præsentia tempora Ecclesiæ. Non tamen propterea ilcbemus totum Pentateuchum, totosque Judicum et Regnormn et Esdræ libros, totumque Evangelium et Actus Apostolorum, vol, si ad verbum edidicimus, memoriter reddere, vel nostris verbis onniia quæ his continentur voluminibus narrando evolvere et explicare; quod ncc tempus capit, nee ulla necessitas postulat: sed cuncta summatim generatimque complecti, ita ut eligantur quxdam mirabiliora quæ suavius audiuntur, atque in ipsis articulis constituta sunt (a), ut ea tanquam in involucris ostendere, statimque a conspectu abripere non oporteat, sed aliquantum immorando quasi resolvere atque expandere, et inspicienda atque miranda offerre animis auditorum; cætera vero celeri percursione inserendo contexere. Ita et illa quæ maxime commendari volumus, aliorum submissione magis eminent; nec ad ea fatigatus pervenit, quem narrando volumus excitare; nec illius memoria confunditur, quem docendo debemus instrucre.