# De Catechizandis Rudibus 49.116-133

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 49.116 to 49.133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.116

quo majore adversus invicem discordia furere senserint, eo magis amant et delectantur, et incitatis favent, et faventes incitant, plus adversus se ipsos insanicntes ipsi spectatores alter pro altero, quam illi quorum insaniam insani provocant, sed insaniendo spectare desiderant. Quomodo ergo sanitatem pacis tenere animus potest, qui discordiis et certaminibus pascitur? Qualis enim cibus sumitur, talis valetudo consequitur. Postremo, quamvis insana gaudia non sint gaudia, tamen qualiacumque sint, et quantumlibet delectet jactantia divitiarum, i i tumor honorum, vorago popinarum, et bella theatrorum I, et immunditia fornicationum, et prurigo thermarum; aufert omnia ista una febricula, et adhuc viventibus totam rabam beatitudinem sublrahit: remanet inanis et saucia conscientia, Deum sensura judicem, quem noluit habere custodem; et in- Tentura asperum Dominum, quem dulcem patrem quærere et amare contempsit. Tu autem quia veram requiem quae post hanc vitam Christianis promittitur qu;eris, etiam hic eam inter amarissimas vito hujus molestias suavem jucundamque gustabis, si ejus qui eam promisit præcepta dilexeris. Cito enim senties dulciores esse justitiæ fructus quam iniquitatis, et verius atque jucundius gaudere homiuem de bona conscientia inter molestias, quam de mala inter de. licias; quia non sic venisti conjungi Ecclesiae Dei, ut ex ea temporalem aliquam utilitatem requiras. CAPUT XVII.-26. Reprehenditur qui velit esseChristianus propter commodum temporale. Christianus vere est, qui religionem profitetur propter futuram requiem. Transit ad narrationem eorum quæ credenda sunt. Filius Dei cur homo factus. Sunt enim qui propterea volunt esse cbristiani, ut aut promereantur homines a quibus temporalia commoda exspectant, aut quia offendere nolunt quos timent. Sed isti reprobi sunt: et si ad tempus eos portat Ecclesia, sicut area usque ad tempus ventilationis paleam sustinet; si non se correxerint, et propter futuram sempiternam requiem christiani esse coeperint, in fine separabuntur.

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
