Latin
49.134 to 49.143
Augustine, De Catechizandis Rudibus 49.134-143
Unproofread scanNot analysed yet
Nec sibi blandiantur quod in area possunt esse cam frumento Dei: quia in horreo cum illo non erunt, sed igni debito destinantur' (Matth. III, 12). Sunt etiam atii meliore quidem spc, scil lamcn non minore periculo, qui jam Deum timent, ct non irrident christianum nomcn, nee simulalo cordc intrant Ecclesiam Dei, sed in ista vita exspectant felicitatem, ut feliciores sint in rchus terrenis, quam illi qui non colunt Deum: ideoque cum viderint quosdam sceleratos et impios ista sæculi prosperitate pollere ct excellere,. se autem vel minus habere ista vel amittere, perturbantur tanquam sine causa Deum colant, el facile a fide deficiunt. Qui autem propter beatitudinem sempiternam ct perpetuam requiem, quæ post hanc vitam sanctis futura promittitur, vult fieri christianus, ut non eat in ignem aeternum cum diabolo, sod in regnum æternum intret cum Christo (Matth. xxv, 54, 41, 46), vere ipse christianus est, cautus in omni tentatione, ne prosperis rebus corrumpatur, et ne frangatur adversis, et in abundantia bonorum terrenorum modestus et temperans, et in tribulationibus fortis et patiens. Qui etiam proficiendo pervenict ad talem animum, ut plus amet Deum, quam timeat gehennam: ut ctiamsi dicat illi Dens, Ulcre dcliciis carnalibus sempiternis, et quantum potes pecca, nec morieris, nee ia gehennam mitteris, sed mecum tantummodo non cris; exhorrescat, et omnino non peccet, non jam ut in illud quod timebat non incidat, sed ne illum quem sic amat offendat: in quo uno est rcquics t, quam oculus non vidit, nec auris audivit, me in cor hominis ascendit, quam præparavit Dcus diligentibus cum (I Cor. II, 9). De qua requie significat 8 Scriptura, et non tacet, quod ab mitio mundi ex quo fecit Deus cœlum et terram ct omnia quae in eis sunt, sex dicbus operatus est, ct septimo dic requievit (Gen, i, et II, 1-3).