Latin
49.164 to 49.171
Augustine, De Catechizandis Rudibus 49.164-171
Unproofread scanNot analysed yet
magna sive parva, sive summa sive infima; sive quæ videntur, sicuti sunt cœlum et terra ct mare, et in coelo sol et luna, et cætera sider:. ,in terra autem et mari arbores et frutices et animalia suæ cujusque naturæ, et omnia corpora vel coelestia vel terrestria; sive quæ non videntur, sicuti sunt spiritus quibus corpora vegetantur et vivificantur: fecit et hominem ad imaginem suam; ut quemadmodum ipse per omnipotentiam suam præest universæ creaturæ, sic homo per intelligentiam suam, qua etiam Crcatorem suum cognoscit et colit, præesset omnibus terrenis animalibus. Fecit iili etiam ad. jutorium feminam: non ad carnalem concupiscentiam, quandoquidem nec corruptibilia corpora tunc hahenant, antequam eos mortalitas invaderet poena peccati; sed ut habcret et vir gloriam de femina, cum ei præiret ad Deum 2, seque i! li præberet imitandum in sanctitate atque pietate; sicut ipse esset gloria Dei, cum ejus sapientiam sequcretur.