# De Catechizandis Rudibus 49.164-171

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 49.164 to 49.171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.164

magna sive parva, sive summa sive infima; sive quæ videntur, sicuti sunt cœlum et terra ct mare, et in coelo sol et luna, et cætera sider:., in terra autem et mari arbores et frutices et animalia suæ cujusque naturæ, et omnia corpora vel coelestia vel terrestria; sive quæ non videntur, sicuti sunt spiritus quibus corpora vegetantur et vivificantur: fecit et hominem ad imaginem suam; ut quemadmodum ipse per omnipotentiam suam præest universæ creaturæ, sic homo per intelligentiam suam, qua etiam Crcatorem suum cognoscit et colit, præesset omnibus terrenis animalibus. Fecit iili etiam ad. jutorium feminam: non ad carnalem concupiscentiam, quandoquidem nec corruptibilia corpora tunc hahenant, antequam eos mortalitas invaderet poena peccati; sed ut habcret et vir gloriam de femina, cum ei præiret ad Deum 2, seque i!li præberet imitandum in sanctitate atque pietate; sicut ipse esset gloria Dei, cum ejus sapientiam sequcretur.

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
