# De Catechizandis Rudibus 50.63-81

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 50.63 to 50.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/50.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/50.63

CAPUT XX.- 34. Israelitarum servitus in Ægypto, et liberatio viaque per mare Rubrum. Baptismus figuratus. Ovis immolatio passionis Christi figura. Lex scripla digito Dei. Jerusalem typus civitatis cœlesits. Populus ergo ille delatus in iEgyplum, servivit regi durissimo; et gravissimis laboribus eruditus, quæsivit libcratoi em Deum: et missus est eis unus de ipso populo, sanctus Dei servus Moyses, qui in virtute Dei magnis miraculis terrens tunc impiam gentem Ægyptiorum, eduxit inde populum Dei per marc Rubrum; ubi discedens aqua viam præbuit transeuntibus: Ægyptii autem cum eos persequerentur, redeuntibus in se fluctibus demersi exstincti sunt. Ita quemadmodum per diluvium aquis terra purgata est a nequitia. peccatorum, qui tunc in illa inundatione deleti sunt, et juti evaserunt per lignum: sic ex Ægypto exiens populus Dei, per aquas iter invenit, quibus ipsorum hostes consumpti sunt. Nee ibi defuit ligni sacra. mentum. Nam virga percussit Moyses, ut illud miraculum fieret. Utrumque signum est sancti Baptismi, pcr quod fideles in novam vitam transeunt, peccata vero eorum tanquam inimici delentur atque morimur. Apertius autem Christi passio in illo populo figuraia est, cum jussi sunt ovem occidere et manducare, et de sanguine ejus postes suos signare, et hoc cclebrare omni anno, et appellare Pascha Domini. Manifestissime quippe prophetia I do Domino Jesu Christo dicit, quia tanquam ovis ad immolandum ductus eat (Isai. LIII, 7). Cujus passionis et crucis signo in fronte hodie tanquam in poste signandus es, omnesque Christiani signantur.

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
