Latin
58.110 to 58.123
Augustine, De Catechizandis Rudibus 58.110-123
Unproofread scanNot analysed yet
quibus sinc fine mors est, non posse in cruciatibus mori. Et exardesce amore atque desiderio sempiternæ vitæ sanctorum, ubi nec operosa erit actio, nec requies desidiosa; laus erit Dei sine fastidio, sine defectu: nullum in animo tædium, nullus labor in corpore; nulla indigentia, nec tua cui subveniri desideres, nec proximi rui subvenire festines. Omnes deliciæ Deus erit et satictas1 sanctæ civitatis in illo et de illo sapienter beateque viventis. Efficiemur enim, sicut ab illo promissum speramus ct exspectamus, aequales Angelis Dei (Luc. xx, 36), et cum cis pariter illa Trinitate per. . . fruemur jam per speciem, in qua nunc per fidem ambulamus (II Cor. v, 7). Credimus cnim quod non videmus, ut ipsis meritis fidei etiam videre quod credimus et inhaerere mereamur; ut aequalitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, et ipsius Trinitatis unitatem, quomodo sint hxc tria unus Deus, non jam verbis fidci et strepentibus syllabis personemus, sed contemplatione purissima et ardentissima in illo silentio sorbeamus1. Hæc tene fixa in corde tuo, et invoca Deum cui credis, ut tucatur te adversus tentationes diaboli: et esto cautus, ne tibi aliunde hostis ille subrepat, qui ad solatium malevolentissimum damnationis suæ, cum quibus damnetur inquirit. Non enim per eos solos qui christianum nomen oderunt, et dolent eo nomine occupatum esse orbem terrarum, et adhuc simulacris et daemoniorum curiositatibus servire desiderant, audet ille tentare christianos: sed etiam per eos quos paulo ante commemoravimus, de unitate Ecclesiæ, velut putata vite, præcisos, qui hæretici vel schismatici dicuntur, conatur etiam id quidem interdum, Sed tamen id etiam aliquando conatur et per Judaeos tentare, atque seduccre. Sed maxime cavendum est ne per homines qui sunt in ipsa catholica Ecclesia, quos velut paleam usque ad tempus ventilationis suæ sustinet, unusquisque tentetur et decipiatur.