# De Catechizandis Rudibus 58.124-144

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 58.124 to 58.144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/58.124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/58.124

Propterea enim Deus patiens est in illus, ut et suorum electorum fidem atque prudentiam per illorum perversitatem exercendo confirmet; et quia de numero eorum multi proficiunt, et ad placendum Dee miserati I animas suas, magno impetu convertuntur. Non enim omnes sibi per patientiam Dei thesaurizant iram in die iræ justi judicii ejus: sed multos eadem Omnipotentis patientia perducit ad saluberrimum poenitentiæ dolorem (Rom. II, 5, 4). Quod donec fiat, exercetur per eos illorum qni jam rectam viam tenent, non solum tolerantia, sed etiam misericordia. Multos ergo visurus es ebriosos, avaros, frandatores, aleatores, adulteros, fornicatores, remedia sacrilega sibi alligantes, præcantatoribus et mathematicis vel quarumlibet impiarum artium diviuatoribus dcditos. Animadversurus etiam qnod illac turbæ impleant ecclesias per dies festos Christianorum, quæ implent et theatra per dies solemnes Paganorum; et haec videndo ad imitandum tentaberis. Et quid dicam, vidcbis, quod etiam nunc jam utique nosti? non enim nescis nullos qui appellantur christiani, hæc omnia mala operari. quae breviter commemoravi. Et aliquando1 fortasse graviora facere homines non ignoras, quos nosti appellari christianos. Sed si hoc animo venisti, ut quasi securus talia facias, multum erras: nec tibi proderit nomen Christi, cum coeperit ille severissime judicare, qni prius dignatus est misericordissime subvenire. Praedixit enim ista, et ait in Evan gelio: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei. Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus (Matth. VII, 21,22). Omnibus ergo qui in talibus opcrihus perseverant, damnatio finis est. Cum ergo videris multos non so. lum hæc facere, sed etiam defendere atque suadere, tene te ad legem Dei, et non seqnaris prævaricatores ejus. Non enim secundum illorum sensum.

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
