Latin
58.166 to 58.179
Augustine, De Catechizandis Rudibus 58.166-179
Unproofread scanNot analysed yet
nec sic habendam esse illam speciem benedictione sanctificalnm, quemadmodum habetur in usu quolibet: dicendum eliam quid significet et sermo ille qucm audivit, quid in illo condiat1, cujus illa res siinilitudinem gerit. Deinde monendus est cx hac occasione, ut si quid etiam in Scripturis audiat quod carnaliter sonet, etiamsi non intelligit, credat tamen spirituale aliquid significari, quod ad sanctos morcs futuramque vitam pertineat. Hoc autem ita breviter discit 2, ut quidquid audierit ex Libris canonicis quod ad dilectionem æternitatis et veritatis et sanctitatis, et ad dilectionem proximi referre non possit, figurale dictum vel gestum esse credat; atque ita conetur intelligere, ut ad illam gcminam referat dilectionem. Ita sane ut proximum non carnaliter intelligat, sed omnem quicum eo in illa sancta civitate potest esse, sive jam, sive nondum appareat: ct ut de nullius hominis correcliono desperet, quem patientia Dci videt vivere, non ob aliud, sicut Apostolus ait, nisi ut adducatur ad pœnitentiam (Rom. 11, 4). Si longus tibi videtur iste sermo, quo tanquam præsentem rudcm hominem instruxi, licet ea tibi dicere brevius, longiorem tamen esse debere non puto: quanquam mullum interest quid res ipsa, cum agitur, moneat, ei quid audiiorum præsentia non solum ferre, sed etiam desiderare se ostendat. Cum autem celeritate opus est, vide quam facile explicari tota res possit. Fac rursas adesse aliqucm, qui velit esse christianus: ergo et interrogatum, illud quod superior respondissc; quia et si non hoc respondet, huc eum respondere debuisse dicendum est. Dcinde hoc modo ct cætera contexenda. Vere, frater, illa magna et vera beatitudo est, quæ in futuro saeculo sanctis promittitur. Omnia vero visibilia transeunt, et omnis hujus sacculi pompa et deliciæ et curiositas interibunt, et secum ad interitum trahunt amatores suos. A quo interitu, hoc est, poenis sempiternis Deus misericors volens homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici, et non resistant misericordiæ Creatoris sui, misit unigcnilumFilium suum, hoc est, Verbum suum aequale sibi, per quod condidit omnia.