# De Catechizandis Rudibus 58.180-197

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 58.180 to 58.197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/58.180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/58.180

Et manens quidem in divinitate sua, et non recedens a Patre, nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem, et in carne mortali' hominibus apparendo venit ad homines: ut quemadmodum per unum hominem qui primus factus est, id cst Adam, mors intravit in genus humanum, quia consensit mulieri suae seductae a diabolo, ut præceptum Dei transgrederentur; sic per unum hominen qui eUam Deus est Dei Filius, Jesum Christum, deletis omnibus peccatis præteritis, credentes in cum omnes in æternam vitam ingrederentur (Id. v, 12-19). CAPUT XXVII. — 53. Prophetias Veleris Testamenti impletas cerni in Ecclesia. Hinc firmata fides eo. rum quæ ventura restant, judicii ultimi et resurrectionis. Cavendæ tentationes a malis etiam in Ecclesia reperlis. Societas cum bonis. Spes omnis in Deo. Omnia enim 1 qu v nunc vides in Ecclesia Dei, et sub Christi nominc p er totum orbem terrarum geri2, ante sæcula jam prædicta sunt, et sicut ca legimus, ita ct vidcmus; et inde ædificamur in fidem. Factum cst aliquando diluvium per totam terram, ut peccatores delerentur: et tamen illi qui evaserunt in arca: sacramentum futuræ Ecclesiæ demonstrabant, quæ nunc in fluctibus sæculi natat, et per lignum crucis Chrisli a submersione liberatur. Prædictum est Abrahæ fidcli Servo Dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum Deum inter cæteras gentes quæ idola colebant: et omnia quæ illi populo ventura prædicta sunt, sic evenerunt ut prædicta sunt. Prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum et Deus venturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumpsit, ut omnes etiam filii essent Abrahæ, qui fidem ejus imitarentur; et sic est factum: natus est Christus de Maria virgine, quæ ex illo genere fuit. Prædictum est per Prophetas quod in cruce passurus es.

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
