# De Catechizandis Rudibus 58.198-211

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 58.198 to 58.211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/58.198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/58.198

set ab eodem populo Judæorum, de cujus genere secundum carnem veniebat; et sic est factum. Prædictum est quod resurrecturus esset; resurrexit: et secundum ipsa prædicta Prophetarum ascendit in coelum, et discipulis suis Spiritum sanctum misit. Prædictum est non solum a Prophetis, sed eliam ab ipso Domino Jesu Christo, quod Ecclesia ejus pcr universum orbem terrarum esset futura, pcr*sanctorum martyria passionesque disseminata; et tunc praedictum, quando adhuc nomen ejus et latebat gentes, et ubi notum erat irridebatur: et tamen in virtutibus miraculorum cjus, sive quæ per se ipse, sive quæ per servos suos fecit, dum annuntiantur hoec et creduntur, jam videmus quod prædictum est esse completum, regesque ipsos terræ, qui antea persequebantur Christianos, jam Christi nomini subjugatos. Prædictum est etiam quod schismata et hæreses ex ejus Ecclesia essent exituræ, et sub ejus nominc per loca ubi possent, suam, non Christi, gloriam quæsituræ; et ista completa sunt. Numquid ergo illa qunc restant n sunt ventura? Manifestum est quia sicut ista pr:rdicta venerunt, sic etiam illa ventura sunt: quæcumque tribulationes juslormn adhuc restant; el judicii dies, qui separabit omnes impius a justis in resurrectione mortuorum; et non solum cos qui sunt extra Ecclesiarn, sed etiam ipsius Ecclesiæ palcas, quas oportet us iae ad novissimam ventilatienem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. Qui autem irrident resurrectionem, putantes quod caro ista quia putrescit, resurgere non potest, ad pœnas in ca resurrecturi sunt: et ostendet eis Deus quia qui potuit hæc corpora facere antequam essent, potest ca in momento restiluerc sicut erant. Omnes autem fideles regnaturi cum Christo, iia resurgent in eodem corpore, ut etiam commutari mereantur ad incorruptionem angelicam: ut fiant æquales Angelis Dei, sicut Dominus <psc promisit (Luc.

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
