Latin
58.61 to 58.75
Augustine, De Catechizandis Rudibus 58.61-75
Unproofread scanNot analysed yet
ltaque jam veteris hominis terrena desideria mortificantes, et spiritualis vitæ novitate flagrantes, sicut præceperat in Evangelio Dominus, vendebant omnia quæ habebant, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum poncbant, ut ipsi distribuerent unicuique, sicut cuique opus erat (Id. II, 44, ct IV, 34): viventesque in christiana dilectione concorditer, non dicebant aliquid suum, scd crant illis omnia communia, et anima et cor unum in Deum (Id. IV, 32 35). Deiade etiam ipsi a Judæis carnalibus civibus carnis suae persecutionem passi atque dispersi sunt, ut tatius Christus eorum dispersione prædicaretur, et imitarentur etiam ipsi patientiam Domini sui: quia qui eos mansuetus passus fuerat, mansuefactos pro se pati jubebat. Ex ipsis sanctorum persecutoribus fuerat etiam apostolus Paulus, et in Christianos maxime soeviobat: sed postea credens et apostolus factus, missus cst ut Gentibus Evangelium prædicaret, graviora perpessus pro nomine Christi, quam fecerat contra nomen Christi. Ecclesias autem constituens per omnes gentes qua Evangelium seminabat, impense præcipiebat, ut quoniam ipsi ex idolorum cultu venientes, et ad unum Deum colendum rudes, non facile potcrant rehus suis venditis et distributis servire Deo, oblationes facerent in pauperes sanctorum qui erant in Ecclesiis Judrrae, quæ Christo crediderant: ita illos tanquam milites, illos autem tanquam stipendiarios provinciales apostolica doctrina constituit; inserens cis Christum velut lapidem angularem, sicut per prophetam prænuntiatus crat, in quo ambo quasi parietes dc diverso venientes, de Judæis videlicet atque Gentibus, germana charitate copularentur (Psal. CXVII, 22, et Isai. XXVIII, 16). Sed postea graviores et crebriores persecutiones ex incredulis gontibus adversus Christi Ecclesiam surrexerunt, et implebatur in dies singulos verbum Domini prædicentis, Ecce ego mitto vos velut oves in medio luporum (Math. x, 16). CAPUT XXIV. —44. Ecclesia quasi vitis pullulat, et putatur. Ex iis quæ videntur impleta, credantur prædicta qum restant implenda, præsertim judicium futurum.