# De Catechizandis Rudibus 58.76-87

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 58.76 to 58.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/58.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/58.76

Sed illa vitis quæ per orbem terrarum, sicut de illa prophetatum, ct ab ip o Domino prænuntiatum crat, fructuosos palmites diffundebat, tanto pullulalat amplius, quanto uberiore' martyrum sanguinc rigabatur. Qnibus per omnes terras innumerabiliter pro fidei vcritatc morientibus, etiam ipsa persequentia regna cesserunt, et ad Christum cognoscendum atque venerandum fracta superbiæ cervice conversa sunt. Oportebat antemi ut cadem vitis, sicut a Domino identidem prædictum erat, putaretur, ct ex ea procciderentur infructuosa sarmenta (Joan. xv, 2), quibus hæreses ct schismata per loca facta sunt, sub Christi nomine, non ipsius gloriam, sed suain quærentium, pur quorum adversitates magis magisque exerceretur Ecclesia. et probaretur alqucillustrarclur il doctrina ejus et patientia. Omnia ergo hæc, sicut tanto antc prædicta legimus, sic ct facta cognoscimus: et quemadmodum primi christiani, quia nondum ista provenisse vidcbant, miraculis movchantur ut crederent; sic nos quia omnia ista ita completa sunt, sicut ea inLibris legimus, qui longe antequam hæc implerentur conscripti sunt, uhi omnia futura dicebantur, ct præsentia jam videntur, ædificamur ad fidcm, ut etiam illa quæ restant, sustinentes et perseverantes in Domino, sine dubitatione ventura credamus. Siquidem adhuc tribulationes futurae in eisdem Scripturis leguntur, et ipse ultimus judicii dies, ubi omnes cives ambarum illarum civitatum receptis corporibus surrecturi sunt, et rationem vitae suæ ante tribunal Christi judicis reddituri. Veniet enim in claritate potestatis, qui prius in humilitate humanitatis venire dignatus est; et omnes pios ab impiis segregabit: non tautum eis qui in eum credere omnino noluerunt, sed etiam eis qui frustra et infructuose crediderunt in eum; illis daturus regnum secum æternum, illis autem poenam aeternam cum diabolo. Sed sicut nullum gaudium rerum temporalium ex aliqua parte simile potest inveuiri gaudio vitae æternæ, quam sancti accepturi sunt;

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
