Latin
6.39 to 6.50
Augustine, De Catechizandis Rudibus 6.39-50
Unproofread scanNot analysed yet
eamque imaginem justitie prætendere affectant, ut vicem sibi reddi quodam modo flagitent ab cis animis quos illecebrare moliuntur; ipsique ardentius æstuant, cum jam moveri eodem igne etiam illos mentes quas appetunt sentiunt: si ergo et animus qui torpebat, cum se amari senserit excitatur, et qui jam ferveba! ,cum se rcdamari didicerit magis accenditur; manifestum cst nullam esse majorem causam qua vel inchnetur vel augcatur amor, quam cum amari se cognoscit qui nondum amat, aut redamari se vel posse sperat, vel jam probat qui prior amat Et si boc etiam in turpibus amoribus, quanto plus 1 in amicitia? Quid euim aliud cavemus in offensione amicitiæ, nisi ne amicus arbitretur quod euin vel non diligimus, vel minus diligimus quam ipse nos diligit? Quod si crediderit, frigidior crit in eo amore quo invicem homines mutua familiaritate perfruuntur: et si non ita est infirmus, ut hæc illum offensio faciat ab omni dilectione frigescere; in ca se tenet, qua non ut fruatur, sed ut consulat diligit. Operae pretium est autem animadvertere, quomodo, quanquam ct superiores velint se ab inferioribus diligi, eorumque in se studioso I delectentur obsequio, et quanto magis id senserint, tanto magis cos diligant, tamen quanto amore exardescat inferior, cum a superiore se diligi senserit. Ibi enim gratior amor est, ubi non æstuat indigentiæ siccitate, sed ubertate beneficentiæ profluit. Ille namque amor ex miseria est, iste ex misericordia. Jam vero si etiam se amari posse a superiore desperabat inferior, ineffabiliter commovebitur in amorem, si uttro ille fuerit dignatus ostendere quantum diligat eum qui nequaquam sibi tantum bonum promittere auderet. Quid autem superius Deu judicante, et quid desperatius homine peccante? qui se tanto magis tuendum et subjugandum superbis potestatibus addixerat, quæ beatificare non possunt, quanto magis despera.