Latin
8.1 to 8.19
Augustine, De Catechizandis Rudibus 8.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo maxime propterea Christus advenit, ut cognosceret horno quantum eum diligat Deus; et ideo cognosceret, ut in ejus dilectionem a quo prior dilectus est, inardesceret, proximumque illo jubente et demonstrante diligeret, qui non proximum, scd longe pcregrinantem diligendo factus est proximus; omnisque Scriptura divina quæ ante scripta est, ad prænuntiandum adventum Domini scripta est; et quidquid postea mandatum est litteris et divina auctoritate firmatum, Christum narrat, et dilectionem monet: manifestum est non tantum totam Legem et Prophetas in illis duobus pendere præceptis dilectionis Dei ct proximi (Matth. XXII, 40), quæ adhuc sola Scriptura sancta erat cum hoc Dominus diceret, sed etiam qaaecumquc posterius salubriter conscripta suut memoriæque mandata divinarum volumina Litterarum. Quapropter in Veteri Testamento est occultatio Novi, ill Novo Testamento est manifestatio Veteris. Secundum iilam occultationem carnaliter intelligentes carnales, et tunc et nunc poenali timore subjugati sunt. Secundum hanc autem manifestationem spirituales, et tunc quibus pie pulsantibus ctiam occulta patuerunt, et nunc qui non superbe quærunt, ne etiam aperta claudantur, spiritualiter intelligentes donata charitate liberali sunt. Quia ergo charitati nihil adversius quam invidentia; mater autem invidentiæ superbia est: idem Dominus Jesus Christus, Deus homo, et divinæ in nos dilectionis indicium est, et humanæ apud no; humilitatis exemplum, ut magnus tumor noster majnre contraria medicina sanaretur. Magna est enim miseria, superbus homo; sed major misericordia, humilis Deus. Hac ergo dilectione tibi tanquam line proposito, quo rcferas omnia quæ dicis, quidquid narras ita narra, ut ille cui loqueris audiendo credat, credendo speret, sperando amet. CAPUT V. —9. Accedens ad catechismum scrutandua quo fine velit fieri christianus. De ipsa etiam sevcrilate Dei, qua corda mortalium saluberrimo terrore quatiuntur, charitas ædificanda est; ut ab. co quem timet, amari se gaudens, eum rcdamare audeat, cjusque in se dilectioni, etiamsi impune posset, tamen displicere vereatur.