# De Catechizandis Rudibus 8.125-133

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 8.125 to 8.133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.125

Nunnunquam etiam cum avertimur ab aliqua re quam desideramus agere, et cujus actio aut delectabat nos, aut magis nobis necessaria videbatur, et cogimur aut jussu ejus quem offendere nolumus, aut aliquorum inevitabili instantia catechizare aliquem jam conturbati accedimus ad negotium, cui magna tranquillitate opus est, dolentes qnod ncque ordinem actionum nobis conceditur tenere quem volumus, nee sufficere omnibus possumus: atque ita ex ipsa tristitia sermo procedens minus gratus est, quia de ariditate mœstitiae minus exuberat. Aliquando item ex aliquo scandalo mœror pectus obsedit2, et tunc nobis dicitur, Venit loquere huic; christianus vult fieri. Dicitur enim ab ignorantibus quid nos clausumintus exurat: quibus si affectum nostrum aperire non oportet, suscipimus ingratius quod volunt '; et profectolanguidus et insuavis ille sermo erit pcr venam cordis aestuantem fumantemque trajectus. Tot igitur ex causis, quælibet earum serenitatem nostra; mentis obnubilet, secundum Deum sunt quxrenda remedia, quibus relaxetur illa contractio, et fervore spiritus exsuitemus et jucundemur in tranquillitate botri operis. Hilarem enim datorem diligit Deus (Il Cor. ix, 7).

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
