Latin
8.34 to 8.50
Augustine, De Catechizandis Rudibus 8.34-50
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —10. Exordium catechismi, et narratio ab historia creationis mundi usque ad præsens tempus Ecclesia. Quod si forte se divinius admonitum vel territum esse responderit, ut fieret christianus, laetissimum nobis exordiendi aditum præbet, quanta Deo sit cura pro nobis. Sane ab bujusmodi miraculorum sive somniorum, ad Scripturarum solidiorem viam et oracula certiora transferenda est ejus intentio; ut et illa admonitio quam misericorditer ei prærogata sit, noverit antequam Scripturis sanctis inhæreret. Et utique demonstrandum est ei quod ipse Dominus non eum admoneret aut compelleret fieri christianum et incorporari Ecclesiae, seu talibus signis aut revelationibus erudiret, nisi jam preparatum iter in Scripturis sanctis, ubi non quæreret visibilia miracula, sed invisibilia sperare consuesceret, neque dormiens, sed vigilans moneretur, eum securius et tutius carpere voluisset. Inde jam exordienda narratio est, ab eo quod fecit Deus omnia bona valde (Gen. I), et perducenda, ut diximus, usque ad præsentia tempora Ecclesiae: ita ut singularum rerum atque gestorum quæ narramus, causæ rationesque reddantur, quibus ea referamus ad illum finem dHectionis, unde neque agentis aliquid neque loquentis oculus avertendus est. Si enim fictas poctarum fabulas, et ad voluptatcm I excogitatas animorum quorum cibus nugæ sunt, tamen boni qui habentur atquc appellantur grammatici, ad aliquam utilitatem referre conantur, quanquam et ipsam vanam et avidam saginæ saecularis; quanto nos decet esse cautiores, ne illa quae vera narramus, sine snarum. causarum redditione digesta, aut inani suavitate, aut etiam perniciosa cupiditate credantur? Non tamen sic asseramus has causas, ut relicto narrationis tractu, cor nostrum et lingua in nodos difficiliuris disputationis excurrat; sed ipsa veritas adhibitæ rationis 2, quasi aurum sit gemmarum ordinem ligans, non tamen ornamenti sericin ulla immoderatione perturbans. CAPUT VII. —11. Resurrectio, judicium et alia quædam post narrationem intimanda.