# De Catechizandis Rudibus 8.51-62

Augustine, De Catechizandis Rudibus, 8.51 to 8.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.51

Narrtatione tinit a, spes resurrectionis intimanda est, et pro capacilate ac viribus audientis, proque ipsius temporis modulo, adversus vanas irrisiones infidelium de corporis resurrectione tractandum, et futuri ultimi judicii bonitate in bonos, severitate in malos, veritate in omnes; commemoratisque cum detestatione et horrore poenis impiorum, regnum justorum atque fidelium et superna illa civitas ejusque gaudium cnm desiderio prædicandum est. Tum vero instrucnda et animanda est infirmitas hominis adversus tentationes et scandala, sive foris sive in ipsa intus Ecclesia: foris adversus Gentiles vel Judaeos vel hæreticos; intus autem adversus areae dominicæ paleam. Nun ut contra singula perversorum genera disputetur, omnesque illorum pravæ opiniones propositis quæstionibus refellantur; sed pro tempore brevi demonstrandum est ila esse prædictum, ct quæ sit utilitas tentationum erudiendis fidclibus, et quae medicina in exemplo patientiæ Dei, qai stamit usque in tinem ista perinittere. Cum veru adversus. eos instruitur, quorum perversæ turbe corporaliter implent ecclesias, simul etiam præcepta breviter et decenter commemorentur christianæ atque honestæ conversationis, ne ab ebriosis, avaris, fraudatoribus aleatoribus, adulteris, fornicatoribus, spectaculorum amatoribus, remcdiorum sacrilegurum alligatoribus, præcantatoribus, mathematicis, vel quarumlibet artium vanarum et malarum divinatoribus, atque hujusmodi cæteris ita facile seducatur, et impunitum sibi fore arbitretur, qnia videt multos qui christiani appellantur, hrec amare, et agere, ct defendere, et suadere, et persuadere. Quis enim finis præstitutus sit in tali vita perseverantibus, et quam sint in ipsa Ecclesia tolerandi, ex qua in finc separandi sunt, divinorum Librorum testimoniis edocendum est. Prænuntiandum est etiam inventurum eum in Ecclesia multos christianos bonos, verissimos cives cælestis Jerusalem, si esse ipse coeperit. Ad extremum ne spes ejus in homine ponalur, sedulo monendus est: quia neque facile ab homine judicari potest quis homo sil justus; et si facile posset, non ideo nobis proponi exempla justorum, ut ab eis justificemur, sed ut eos imitantes ab eorum justificatore nos quoque justificari sciamus.

---

Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml.
