Latin · ~8 min
cnine.3
Augustine, de Catechizandis Rudibus cnine.3
Not analysed yet
15. Si enim causa illa contristat, quod intellectum nostrum auditor non capit, a cujus cacumine quodam modo descendentes cogimur in syllabarum longe infra distantium tarditate demorari, et curam gerimus quemadmodum longis et perplexis amfractibus procedat ex ore carnis, quod celerrimo haustu mentis imbibitur, et quia multum dissimiliter exit, taedet loqui, et libet tacere: cogitemus quid nobis praerogatum sit ab illo, qui demonstravit nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus [I Pet. ii. 21]. Quantumvis enim differat articulata vox nostra ab intelligentiae nostrae vivacitate, longe differentior est mortalitas carnis ab aequalitate Dei. Et tamen cum in eadem forma esset ,semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philip. ii. 7], &c. ,usque ad mortem crucis . Quam ob causam, nisi quia factus est infirmis infirmus ,ut infirmos lucrificaret? [I Cor. ix. 22] Audi ejus imitatorem alibi etiam dicentem, Sive enim mente excessimus ,Deo; sive temperantes sumus ,vobis. Caritas enim Christi compellit nos judicantes hoc, quia unus pro omnibus mortuus est [2 Cor. v. 13, 14]. Quomodo enim paratus esset impendi pro animabus eorum [2 Cor. xii. 15], si eum pigeret inclinari ad aures eorum? Hinc ergo factus est parvulus in medio nostrum, tamquam nutrix fovens filios suos [I Thess. ii. 7]. Num enim delectat, nisi amor invitet, decurtata et mutilata verba immurmurare? Et tamen optant homines habere infantes, quibus id exhibeant: et suavius est matri minuta mansa inspuere parvulo filio, quam ipsam mandere ac devorare grandiora. Non ergo recedat de pectore etiam cogitatio gallinae illius [S. Matt. xxiii. 37], quae languidulis plumis teneros fetus operit, et susurrantes pullos confracta voce advocat; cujus blandas alas refugientes superbi, praeda fiunt alitibus. Si enim intellectus delectat in penetralibus sincerissimis, hoc etiam intelligere delectet, quomodo caritas, quanto officiosius descendit in infima, tanto robustius recurrit in intima per bonam conscientiam nihil quaerendi ab eis ad quos descendit, praeter eorum sempiternam salutem.