# de Catechizandis Rudibus coneeight.5

Augustine, de Catechizandis Rudibus, coneeight.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus/coneeight.5

33. Neque tunc sane defuerunt justi, qui Deum pie quaererent, et superbiam diaboli vincerent, cives illius sanctae civitatis, quos Regis sui Christi ventura humilitas per Spiritum revelata sanavit. Ex quibus Abraham pius et fidelis Dei servus electus est, cui demonstraretur sacramentum Filii Dei [Eph. i. 9], ut propter imitationem fidei omnes fideles omnium gentium filii ejus futuri dicerentur [Gal. iii. 7]. Ex illo natus est populus, a quo unus Deus verus coleretur, qui fecit caelum et terram: cum ceterae gentes simulacris et daemoniis servirent. In eo plane populo multo evidentius futura Ecclesia figurata est. Erat enim ibi multitudo carnalis, quae propter visibilia beneficia colebat Deum. Erant ibi autem pauci futuram requiem cogitantes et caelestem patriam requirentes, quibus prophetando revelabatur futura humilitas Dei, Regis et Domini nostri Jesu Christi, ut per eam fidem ab omni superbia et tumore sanarentur. Horum sanctorum, qui praecesserunt tempore nativitatem Domini, non solum sermo, sed etiam vita et conjugia et filii et facta [Hos. i. 2, sq. ; Isa. viii. 1, sq. ] prophetia fuit hujus temporis, quo per fidem passionis Christi ex gentibus congregatur Ecclesia. Per illos sanctos Patriarchas et Prophetas carnali populo Israel, qui postea etiam Judaei appellati sunt, et visibilia beneficia ministrabantur quae carnaliter a Domino desiderabant, et coercitiones poenarum corporalium quibus pro tempore terrerentur, sicut eorum duritiae congruebat. Et in his tamen omnibus mysteria spiritalia significabantur, quae ad Christum et Ecclesiam pertinerent: cujus Ecclesiae membra erant etiam illi sancti, quamvis in hac vita fuerint ante quam secundum carnem Christus Dominus nasceretur. Ipse enim unigenitus Dei Filius, Verbum Patris, aequale et coaeternum Patri, per quod facta sunt omnia, homo propter nos factus est, ut totius Ecclesiae tamquam totius corporis caput [I Cor. xii. 12] esset. Sed velut totus homo dum nascitur, etiamsi manum in nascendo praemittat, tamen universo corpori sub capite conjuncta atque compacta est, quemadmodum etiam nonnulli in ipsis Patriarchis ad hujus ipsius rei signum manu praemissa nati sunt: [Gen. xxv. 26; xxxviii. 27-30] ita omnes sancti qui ante Domini nostri Jesu Christi nativitatem in terris fuerunt, quamvis ante nati sunt, tamen universo corpori, cujus ille caput est, sub capite cohaeserunt.

---

Augustine, de Catechizandis Rudibus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/augustine/catechizandis.shtml.
