Latin · ~11 min
conefour.1 to conefour.2
Augustine, de Catechizandis Rudibus conefour.1-2
Not analysed yet
XIV. 20. Si autem confregit animum tuum alterius actionis, cui tamquam magis necessariae jam suspensus eras, emissio, et propterea tristis insuaviter catechizas: cogitare debes, excepto quod scimus misericorditer nobis agendum esse quidquid cum hominibus agimus, et ex officio sincerissimae caritatis; hoc ergo excepto, incertum esse quid utilius agamus, et quid opportunius aut intermittamus, aut omnino omittamus. Quia enim merita hominum pro quibus agimus, qualia sint apud Deum non novimus, quid eis ad tempus expediat aut nulla aut tenuissima et incertissima conjectura suspicamur potius quam comprehendimus. Quapropter res quidem agendas pro nostro captu ordinare debemus: quas eo modo quo statuimus si peragere potuerimus, non ideo gaudeamus quia nobis, sed quia Deo sic eas agi placuit: si autem aliqua inciderit necessitas, qua noster ille ordo turbetur; flectamur facile, ne frangamur; ut quem Deus nostro praeposuit, ipse sit noster. Aequius est enim, ut nos ejus quam ut ille nostram voluntatem sequatur. Quia et ordo agendarum rerum, quem nostro abitrio tenere volumus, ille utique approbandus est, ubi potiora praecedunt. Cur ergo nos dolemus homines a Domino Deo tanto potiore praecedi, ut eo ipso quo nostrum amamus ordinem, inordinati esse cupiamus? Nemo enim melius ordinat quid agat, nisi qui paratior est non agere quod divina potestate prohibetur, quam cupidior agere quod humana cogitatione meditatur. Quia multae cogitationes sunt in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum [Prov. xix. 21]. 21. Si vero ex aliquo scandalo perturbatus animus non valet edere serenum jucundumque sermonem, tantam esse caritatem oportet in eos pro quibus Christus mortuus est, volens eos pretio sanguinis sui ab errorum saecularium morte redimere; ut hoc ipsum quod nobis tristibus nuntiatur, praesto esse aliquem qui desideret fieri Christianus, ad consolationem illius resolutionemque tristitiae valere debeat, sicut solent lucrorum gaudia dolorem lenire damnorum. Non enim scandalum nos contristat alicujus, nisi quem perire aut per quem perire infirmum vel credimus vel videmus. Ille igitur qui initiandus advenit dum speratur posse proficere, dolorem deficientis abstergat. Quia et si timor ille suggeritur, ne fiat proselytus filius gehennae [S. Matt. xxiii. 15], dum multi tales versantur ante oculos, ex quibus oriuntur ea quibus urimur scandala, non ad retardandos nos pertinere debet, sed magis ad excitandos et acuendos: quatenus quem imbuimus moneamus, ut caveat imitationem eorum, qui non ipsa veritate, sed solo nomine Christiani sunt; nec eorum turba commotus, aut sectari velit eos, aut Christum nolit sectari propter eos, et aut nolit esse in Ecclesia Dei ubi illi sunt, aut talis ibi velit esse quales illi sunt. Et nescio quomodo in hujusmodi monitis ardentior sermo est, cui fomitem subministrat praesens dolor: ut non solum pigriores non simus, sed eo ipso dicamus accensius atque vehementius, quod securiores frigidius et lentius diceremus; gaudeamusque nobis occasionem dari, ubi motus animi nostri sine fructificatione non transeat.