Latin · ~11 min
ctwenty.1 to ctwenty.2
Augustine, de Catechizandis Rudibus ctwenty.1-2
Not analysed yet
XX. 34. Populus ergo ille delatus in �gyptum, servivit regi durissimo; et gravissimis laboribus eruditus, quaesivit liberatorem Deum: et missus est eis unus de ipso populo, sanctus Dei servus Moyses, qui in virtute Dei magnis miraculis terrens tunc impiam gentem �gyptiorum, eduxit inde populum Dei per mare rubrum; ubi discedens aqua viam praebuit transeuntibus: �gyptii autem cum eos persequerentur, redeuntibus in se fluctibus demersi extincti sunt. Ita quemadmodum per diluvium aquis terra purgata est a nequitia peccatorum, qui tunc in illa inundatione deleti sunt, et justi evaserunt per lignum: sic ex �gypto exiens populus Dei, per aquas iter invenit, quibus ipsorum hostes consumti sunt. Nec ibi defuit ligni sacramentum. Nam virga percussit Moyses, ut illud miraculum fieret. Utrumque signum est sancti Baptismi, per quod fideles in novam vitam transeunt, peccata vero eorum tamquam inimici delentur atque moriuntur. Apertius autem Christi passio in illo populo figurata est, cum jussi sunt ovem occidere et manducare, et de sanguine ejus postes suos signare, et hoc celebrare omni anno, et appellare Pascha Domini. Manifestissime quippe prophetia de Domino Jesu Christo dicit, quia tamquam ovis ad immolandum ductus est [Isa. liii. 7]. Cujus passionis et crucis signo in fronte hodie tamquam in poste signandus es, omnesque Christiani signantur. 35. Inde per desertum populus ille ductus est per quadraginta annos: accepit etiam legem digito Dei scriptam [Exod. xxxi. 18], quo nomine significatur Spiritus sanctus, sicut in Evangelio manifestissime declaratur [S. Luc. xi. 20; S. Matt. xii. 28]. Neque enim Deus forma corporis definitus est, nec sic in illo membra et digiti cogitandi sunt, quemadmodum videmus in nobis: sed quia per Spiritum sanctum dona Dei sanctis dividuntur, ut cum diversa possunt, non tamen discedant a concordia caritatis, in digitis autem maxime apparet quaedam divisio, nec tamen ab unitate praecisio, sive propterea, sive propter aliam quamcumque causam Spiritus sanctus appellatus est digitus Dei, non tamen cum hoc audimus humani corporis forma cogitanda est. Accepit ergo ille populus legem digito Dei scriptam in tabulis sane lapideis, ad significandam duritiam cordis illorum [S. Matt. xix. 8], quod legem non erant impleturi. Corporalia quippe dona desiderantes a Domino, magis carnali timore quam spiritali caritate tenebantur: legem autem non implet nisi caritas [Rom. xiii. 10]. Ideo multis sacramentis visibilibus onerati sunt, quo servili jugo premerentur [Gal. v. 1], in observationibus ciborum et in sacrificiis animalium, et in aliis innumerabilibus: quae tamen signa erant rerum spiritalium ad Dominum Jesum Christum et ad Ecclesiam pertinentium; quae tunc a paucis sanctis et intelligebantur ad fructum salutis, et observabantur ad congruentiam temporis, a multitudine vero carnalium tantummodo observabantur, non intelligebantur.