Latin
ctwofive.4
Augustine, de Catechizandis Rudibus ctwofive.4
Not analysed yet
49. Conjungere bonis, quos vides amare tecum Regem tuum. Multos enim inventurus es, si et tu talis esse coeperis. Nam si in spectaculis cum illis esse cupiebas et eis inhaerere, qui tecum vel aurigam, vel venatorem, vel aliquem histrionem simul amabant; quanto magis te delectare debet eorum conjunctio, qui tecum amant Deum, de quo numquam erubescet amator ejus, quia non solum ipse non potest vinci, sed etiam dilectores suos reddet invictos! Nec tamen etiam in ipsis bonis, qui te vel praecedunt vel tibi comitantur ad Deum, spem tuam collocare debes, quia nec in te ipso debes, quantumcumque profeceris, sed in illo qui eos et te justificando tales facit. Securus es enim de Deo, quia non mutatur: de homine autem nemo prudenter securus est. Sed si illos qui nondum justi sunt, amare debemus ut sint; quanto ardentius qui jam sunt, amandi sunt. Sed aliud est diligere hominem, aliud spem ponere in homine; tantumque interest, ut illud Deus jubeat, hoc prohibeat. Si autem aliquas vel insultationes vel tribulationes pro nomine Christi passus non defeceris a fide, nec a bona via deviaveris, majorem mercedem accepturus es: qui autem in his diabolo cesserint, etiam minorem perdunt. Sed humilis esto Deo, ut non te permittat tentari ultra vires tuas.