# De Civitate Dei 1.1.12

Augustine, De Civitate Dei, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/1.1.12

Nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit uel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, uel ad bonam uitam et piam erudiendos impediant alios infirmos et premant atque auertant a fide: non uidetur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. Illud est culpabile, quod hi, qui dissimiliter uiuunt et a malorum factis abhorrent, parcunt tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent, dum eorum offensiones cauent, ne sibi noceant in his rebus, quibus licite boni atque innocenter utuntur, sed cupidius, quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur et spem supernae patriae prae se gerunt. Non solum quippe infirmiores, uitam ducentes coniugalem, filios habentes uel habere quaerentes, domos ac familias possidentes, (quos apostolus in ecclesiis adloquitur docens et monens quem ad modum uiuere debeant et uxores cum maritis et mariti cum uxoribus, et filii cum parentibus et parentes cum filiis, et serui cum dominis et domini cum seruis) multa temporalia, multa terrena libenter adipiscuntur et moleste amittunt, propter que non audent offendere homines, quorum sibi uita contaminatissima et consceleratissima displicet; uerum etiam hi, qui superiorem uitae gradum tenent nec coniugalibus uinculis inretiti sunt et uictu paruo ac tegimento utuntur, plerumque, suae famae ac saluti dum insidias atque impetus malorum timent, ab eorum reprehensione sese abstinent, et quamuis non in tantum eos metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus atque inprobitatibus cedant, ea ipsa tamen, quae cum eis non perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus ac fama in periculum exitiumque perueniat, nec ea consideratione, qua suam famam ac salutem uident esse necessariam utilitati erudiendorum hominum, sed ea potius infirmitate, qua delectat lingua blandiens et humanus dies et reformidatur uulgi iudicium et carnis excruciatio uel peremptio, hoc est propter quaedam cupiditatis uincula, non propter officia caritatis.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
