# De Civitate Dei 1.1.13-14

Augustine, De Civitate Dei, 1.1.13 to 1.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/1.1.13

Non mihi itaque uidetur haec parua esse causa, quare cum malis flagellentur et boni, quando Deo placet perditos mores etiam temporalium poenarum adflictione punire. Flagellantur enim simul, non quia simul agunt malam uitam, sed quia simul amant temporalem uitam, non quidem aequaliter, sed tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti atque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequendam si nollent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici, quia donec uiuunt semper incertum est utrum uoluntatem sint in melius mutaturi. qua in; re non utique parem, sed longe grauiorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: Ille quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. Ad hoc enim speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. Nec ideo tamen ab huius modi culpa penitus alienus est, qui, licet praepositus non sit, in eis tamen, quibus uitae huius necessitate coniungitur, multa monenda uel arguenda nouit et neglegit, deuitans eorum offensiones propter illa quibus in hac uita non indebitis utitur, sed plus quam debuit delectatur. Deinde habent aliam causam boni, quare temporalibus affligantur malis, qualem habuit Iob: ut sibi ipse humanus animus sit probatus et cognitus, quanta uirtute pietatis gratis Deum diligat. [X] Quibus recte consideratis atque perspectis adtende utrum aliquid mali acciderit fidelibus et piis, quod eis non in bonum uerteretur, nisi forte putandum est apostolicam illam uacare sententiam, ubi ait: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum. Amiserunt omnia quae habebant. Numquid fidem? numquid pietatem? numquid interioris hominis bona, qui est ante Deum diues? Hae sunt opes Christianorum, quibus opulentus dicebat apostolus: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. NIhil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus. Habentes autem uictum et tegumentum his contenti sumus. Nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa &ltstulta&gt et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim est omnium malorum auaritia, quam quidam adpetentes a fide pererrauerunt et inseruerunt se doloribus multis.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
