Latin
Book 1
Augustine, De Civitate Dei 1.1.15
Not analysed yet
Quibus ergo terrenae diuitiae in illa uastatione perierunt, si eas sic habebant, quem ad modum ab isto foris paupere, intus diuite audierant, id est, si mundo utebantur tamquam non utentes, potuerunt dicere, quod ille grauiter temptatus et minime superatus: Nudus exiui de utero matris meae, nudus reuertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum; ut bonus eruus magnas facultates haberet ipsam sui Domini uoluntatem, cui pedisequus mente ditesceret, nec contristaretur eis rebus uiuens relictus, quas cito fuerat moriens relicturus. Illi autem infirmiores, qui terrenis his bonis, quamuis ea non praeponerent Christo, aliquantula tamen cupiditate cohaerebant, quantum haec amando peccauerint, perdendo senserunt. Tantum quippe doluerunt, quantum se doloribus inseruerant, sicut apostolum dixisse supra commemoraui. Oportebat enim ut eis adderetur etiam experimentorum disciplina, a quibus tam diu fuerat neglecta uerborum. Nam cum dixit apostolus: Qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et cetera, profecto in diuitiis cupiditatem reprehendit, non facultatem, quoniam praecepit alibi dicens: Praecipe diuitibus huius mundi non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: bene faciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. Haec qui de suis diuitiis faciebant, magnis sunt lucris leuia damna solati plusque laetati ex his, quae facile tribuendo tutius seruauerunt, quam contristati ex his, quae timide retinendo facilius amiserunt. Hoc enim potuit in terra perire, quod piguit inde transferre. Nam qui receperunt consilium Domini sui dicentis: Nolite uobuis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminant et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesaurum in caelo, quo fur non accedit neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum, tribulationis tempore probauerunt quam recte sapuerint non contemnendo ueracissimum praeceptorem et thesauri sui fidelissimum inuictissimumque custodem. Nam si multi gauisi sunt ibi se habuisse diuitias suas, quo contigit ut hostis non accederet: quanto certius et securius gaudere potuerunt, qui monitu Dei sui illuc migrauerunt, quo accedere omnino non posset! Unde Paulinus noster, Nolensis episcopus, ex opulentissimo diuite uoluntate pauperrimus et copiosissime sanctus, quando et ipsam Nolam barbari uastauerunt, cum ab eis teneretur, sic in corde suo, ut ab eo postea cognouimus, precabatur: "Domine, non excrucier propter aurum et argentum; ubi enim sint omnia mea, tu scis." Ibi enim habebat omnia sua, ubi eum condere et thesaurizare ille monstrauerat, qui haec mala mundo uentura praedixerat. Ac per hoc qui Domino suo monenti oboedierant, ubi et quo modo tehesaurizare deberent, nec ipsas terrenas diuitias barbaris incursantibus amiserunt. Quos autem non oboedisse paenituit, quid de talibus rebus faciendum esset, si non praecedente sapientia, certe consequente experientia didicerunt.