# De Civitate Dei 1.1.3-4

Augustine, De Civitate Dei, 1.1.3 to 1.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/1.1.3

[II] Tot bella gesta conscripta sunt uel ante conditam Romam uel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic aut ab alienigenis aliquam captam esse ciuitatem, ut hostes, qui ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse compererant, aut aliquem ducem barbarorum praecepisse, ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo uel illo templo fuisset inuentus. Nonne uidit Aeneas Priamum per aras Sanguine foedantem quos ipse sacrauerat ignes? Nonne Diomedes et Vlixes caesis summae custodibus arcis Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis Virgineas ausi diuae contingere uittas? Nec tamen quod sequitur uerum est: Ex illo fluere ac retro sublapsa referri Spes Danaum. Postea quippe uicerunt, postea Troiam ferro ignibusque delerunt, postea confugientem ad aras Priamum obtruncauerunt. Nec ideo Troia periit, quia Mineruam perdidit. Quid enim prius ipsa Minerua perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? Hoc sane uerum est; illis quippe interemptis potuit auferri. Neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus seruabatur. Quomodo ergo colebatur, ut patriam custodiret et ciues, quae suos non ualuit custodire custodes? [III] Ecce qualibus diis Vrbem Romani seruandam se commisisse gaudebant! O nimium miserabilem errorem! Et nobis suscensent, cum de diis eorum talia dicimus; nec suscensent auctoribus suis, quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos insuper et salario publico et honoribus dignissimos habuerunt. Nempe apud Vergilium, quem propterea paruuli legunt, ut uidelicet poeta magnus omniumque praeclarissimus atque optimus teneris ebibitus animis non facile obliuione possit aboleri, secundum illud Horatii: Quo semel est inbuta recens seruabit odorem Teste diu --- apud hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis Aeolo uentorum regi aduersus eos inritando dicere: Gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor Ilium in Italiam portans uictosque penates. Itane istis penatibus uictis Romam, ne uinceretur, prudenter commendare debuerunt? Sed haec Iuno dicebat uelut irata mulier, quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse, pius totiens appellatus, nonne ita narrat: Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, Sacra manu uictosque deos paruumque nepotem Ipse trahit cursuque amens ad liimina tendit? Nonne deos ipsos, quos uictos non dubitat dicere, sibi potius quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur: Sacra suosque tibi commendat Troia penates? Si igitur Vergilius tales deos et uictos dicit et, ut uel uicti quoquo modo euaderent, homini commendatos: quae dementia est existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam et nisi eos amisisset non potuisse uastari? Immo uero uictos deos tamquam praesides ac defensores colere, quid est aliud quam tenere non numina bona, sed nomina mala? Quanto enim sapientius creditur, non Romam ad istam cladem non fuisse uenturam, nisi prius illi perissent, sed illos potius olim fuisse perituros, nisi eos quantum potuisset Roma seruasset! Nam quis non, cum aduerterit, uideat quanta sit uanitate praesumptum non posse uinci sub defensoribus uictis et ideo perisse, quia custodes perdidit deos, cum uel sola esse potuerit causa pereundi custodes habere uoluisse perituros? Non itaque, cum de diis uictis illa conscriberentur atque canerentur, poetas libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat ueritas confiteri. Verum ista oportunius alio loco diligenter copioseque tractanda sunt: nunc, quod institueram de ingratis hominibus dicere, parumper expediam ut possum, qui ea mala, quae pro suorum morum peruersitate merito patiuntur, blasphemantes Christo inputant; quod autem illis etiam talibus propter Christum parcitur, nec dignantur adtendere et eas linguas aduersus eius nomen dementia sacrilegae peruersitatis exercent, quibus linguis usurpauerunt mendaciter ipsum nomen, ut uiuerent, uel quas linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti atque muniti, ubi propter eum inlaesi ab hostibus fuerant, inde in eum maledictis hostilibus prosilirent.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
