Latin
1.1.36 to 1.1.37
Augustine, De Civitate Dei 1.1.36-37
Not analysed yet
At enim multi se interemerunt, ne in manus hostium peruenirent. Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est, cui quidem et exempla concordant, sed illa, quae tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. Non fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli, quia et ipse Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de ciuitate in ciuitatem, potuit admonere ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium peruenirent. Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut eo modo sui ex hac uita emigrarent, quibus migrantibus mansiones aeternas praeparaturum esse se promisit, quaelibet exempla proponant gentes, quae ignorant Deum, manifestum est hoc non licere colentibus unum uerum Deum. [XXIII] Sed tamen etiam illi praeter Lucretiam, de qua supra satis quod uidebatur diximus, non facile reperiunt de cuius auctoritate praescribant, nisi illum Catonem, qui se Vticae occidit; non quia solus id fecit, sed quia uir doctus et probus habebatur, ut merito putetur etiam recte fieri potuisse uel posse quod fecit. De cuius facto quid potissimum dicam, nisi quod amici eius etiam docti quidam uiri, qui hoc fieri prudentius dissuadebant, inbecillioris quam fortioris animi facinus esse censuerunt, quo demonstraretur non honestas turpia praecauens, sed infirmitas aduersa non sustinens? Hoc et ipse Cato in suo carissimo filio iudicauit. Nam si turpe erat sub uictoria Caesaris uiuere, cur auctor huius turpitudinis filio fuit, quem de Caesaris benignitate omnia sperare praecepit? Cur non et illum secum coegit ad mortem? Nam si eum filium, qui contra imperium in hostem pugnauerat, etiam uictorem laudabiliter Torquatus occidit, cur uictus uicto filio pepercit Cato, qui non pepercit sibi? An turpius erat contra imperium esse uictorem, quam contra decus ferre uictorem? Nullo modo igitur Cato turpe esse iudicauit sub uictore Caesare uiuere; alioquin ab hac turpitudine paterno ferro filium liberaret. Quid ergo, nisi quod filium quantum amauit, cui parci a Caesare et sperauit et uoluit, tantum gloriae ipsius Caesaris, ne ab illo etiam sibi parceretur, ut ipse Caesar dixisse fertur, inuidit, ut aliquid nos mitius dicamus, erubuit?