Latin
1.1.50 to 1.1.52
Augustine, De Civitate Dei 1.1.50-52
Not analysed yet
[XXXIII] O mentes amentes! quis est hic tantus non error, sed furor, ut exitium uestrum, sicut audiuimus, plangentibus orientalibus populis et maximis ciuitatibus in remotissimis terris publicum luctum maeroremque ducentibus uos theatra quaereretis intraretis impleretis et multo insaniora quam fuerant antea faceretis? Hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis euersionem uobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra prohibebat, quando rebus prosperis uos facile corrumpi atque euerti posse cernebat, quando uos securos esse ab hostili terrore nolebat. Neque enim censebat ille felicem esse rem publicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. Sed in uobis plus ualuit quod daemones impii seduxerunt, quam quod homines prouidi praecauerunt. Hinc est quod mala, quae facitis, uobis inputari non uultis, mala uero, quae patimini, Christianis temporibus inputatis. Neque enim in uestra securitate pacatam rem publicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam, qui deprauati rebus prosperis nec corrigi potuistis aduersis. Volebat uos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis, perdidistis utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi permansistis. [XXXIV] Et tamen quod uiuitis Dei est, qui uobis parcendo admonet, ut corrigamini paenitendo; qui uobis etiam ingratis praestitit ut uel sub nomine seruorum eius uel in locis martyrum eius hostiles manus euaderetis. Romulus et Remus asylum constituisse perhibentur, quo quisquis confugeret ab omni noxa liber esset, augere quaerentes creandae multitudinem ciuitatis. Mirandum in honorem Christi processit exemplum. Hoc constituerunt euersores Vrbis, quod constituerant antea conditores. Quid autem magnum, si hoc fecerunt illi, ut ciuium suorum numerus suppleretur, quod fecerunt isti, ut suorum hostium numerositas seruaretur? [XXXV] Haec et alia, si qua uberius et commodius potuerit, respondeat inimicis suis redempta familia domini Christi et peregrina ciuitas regis Christi. Meminerit sane in ipsis inimicis latere ciues futuros, ne infructuosum uel apud ipsos putet, quod, donec perueniat ad confessos, portat infensos; sicut ex illorum numero etiam Dei ciuitas habet secum, quamdiu peregrinatur in mundo, conexos communione sacramentorum, nec secum futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, partim in aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis aduersus Deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant, modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum replentes. De correctione autem quorundam etiam talium multo minus est desperandum, si apud apertissimos aduersarios praedestinati amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi.