# De Civitate Dei 11.1.19-20

Augustine, De Civitate Dei, 11.1.19 to 11.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/11.1.19

[XVII] Propter naturam igitur, non propter malitiam diaboli, dictum recte intellegimus: Hoc est initium figmenti Domini. Quia sine dubio, ubi est uitium malitiae, natura non uitiata praecessit. Vitium autem ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset uitium recedere a Deo, nisi naturae, cuius id uitium est, potius competeret esse cum Deo. Quapropter etiam uoluntas mala grande testimonium est naturae bonae. Sed Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum uoluntatum iustissimus ordinator; ut, cum illae male utuntur naturis bonis, ipse bene utatur etiam uoluntatibus malis. Itaque fecit, ut diabolus institutione illius bonus, uoluntate sua malus, in inferioribus ordinatus inluderetur ab angelis eius, id est, ut prosint temptationes eius sanctis, quibus eas obesse desiderat. Et quoniam Deus, cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat utique ignarus et.praeuidebat quae bona de malo eius esset ipse facturus: propterea psalmus ait: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, ut in eo ipso quod eum finxit, licet per suam bonitatem bonum, iam per suam praescientiam praeparasse intellegatur quo modo illo uteretur et malo. [XVIII] Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, sed uel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret atque ita ordinem saeculorum tamquam pulcherrimum carmen etiam ex quibusdam quasi antithetis honestaret. Antitheta enim quae appellantur in ornamentis elocutionis sunt decentissima, quae Latine ut appellentur opposita, uel, quod expressius dicitur, contraposita, non est apud nos huius uocabuli consuetudo, cum tamen eisdem ornamentis locutionis etiam sermo Latinus utatur, immo linguae omnium gentium. His antithetis et Paulus apostolus in secunda ad Corinthios epistula illum locum suauiter explicat, ubi dicit: Per arma iustitiae dextra et sinistra: per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur. quasi morientes, et ecce uiuimus, ut coherciti et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes, sicut egeni, multos autem ditantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Sicut ergo ista contraria contrariis opposita sermonis pulchritudinem reddunt: ita quadam n on uerborum, sed rerum eloquentia contrariorum oppositione saeculi pulchritudo componitur. Apertissime hoc positum est in libro ecclesiastico isto modo: Contra malum bonum est et contra mortem uita; sic contra pium peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, bina bina, unum contra unum.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
