# De Civitate Dei 11.1.21-22

Augustine, De Civitate Dei, 11.1.21 to 11.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/11.1.21

[XIX] Quamuis itaque diuini sermonis obscuritas etiam ad hoc sit utilis, quod plures sententias ueritatis parit et in lucem notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intellegit (ita tamen ut, quod in obscuro loco intellegitur, uel adtestatione rerum manifestarum uel aliis locis minime dubiis asseratur; siue, cum multa tractantur, ad id quoque perueniatur, quod sensit ille qui scripsit, siue id lateat, sed ex occasione tractandae profundae obscuritatis alia quaedam uera dicantur): non mihi uidetur ab operibus Dei absurda sententia, si, cum lux prima illa facta est, angeli creati intelleguntur, inter sanctos angelos et inmundos fuisse discretum, ubi dictum est: Et diuisit Deus inter lucem et tenebras; et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. Solus quippe ille ista discernere potuit, qui potuit etiam priusquam caderent praescire casuros et priuatos lumine ueritatis in tenebrosa superbia remansuros. Nam inter istum nobis notissimum diem et noctem, id est inter hanc lucem et has tenebras, uulgatissima sensibus nostris luminaria caeli ut diuiderent imperauit: Fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem; et paulo post: Et fecit, inquit, Deus duo luminaria magna, luminare maius in principia diei, et luminare minus in principia noctis, et stellas; et posuit illa Deus in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et diuidere inter lucem et tenebras. Inter illam uero lucem, quae sancta societas angelorum est inlustratione ueritatis intellegibiliter fulgens, et ei contrarias tenebras, id est malorum angelorum auersorum a luce iustitiae taeterrimas mentes, ipse diuidere potuit, cui etiam futurum non naturae, sed uoluntatis malum occultum aut incertum esse non potuit. [XX] Denique nec illud est praetereundum silentio, quod, ubi dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, continuo subiunctum est; Et uidit Deus lucem quia bona est f non postea quam separauit inter lucem et tenebras et uocauit lucem diem et tenebras noctem, ne simul cum luce etiam talibus tenebris testimonium placiti sui perhibuisse uideretur. Nam ubi tenebrae inculpabiles sunt, inter quas et lucem istam his oculis conspicuam luminaria caeli diuidunt, non ante, sed post infertur: Et uidit Deus quia bonum est. Posuit illa, inquit, in firmamento caeli lucere super terram et pracesse diei et nocti et separare inter lucem et tenebras. Et uidit Deus quia bonum est. Vtrumque placuit, quia utrumque sine peccato est. Vbi autem dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et uidit Deus lucem quia bona est; et postmodum infertur: Et separauit Deus inter lucem et tenebras; et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem: non hoc loco additum est: Et uidit Deus quia bonum est, ne utrumque appellaretur bonum, cum esset horum alterum malum, uitio proprio, non natura. Et ideo sola ibi lux placuit Conditori: tenebrae autem angelicae, etsi fuerant ordinandae, non tamen fuerant adprobandae.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
