# De Civitate Dei 11.1.3-4

Augustine, De Civitate Dei, 11.1.3 to 11.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/11.1.3

[III] Hic prius per prophetas, deinde per se ipsum, postea per apostolos, quantum satis esse iudicauit, locutus etiam scripturam condidit, quae canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis, cui fidem habemus de his rebus, quas ignorare non expedit nec per nos ipsos nosse idonei sumus. Nam si ea sciri possunt testibus nobis, quae remota non sunt a sensibus nostris siue interioribus siue etiam exterioribus (unde et praesentia nuncupantur, quod ita ea dicimus esse prae sensibus, sicut prae oculis quae praesto sunt oculis): profecto ea, quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus eisque credimus, a quorum sensibus remota esse uel fuisse non credimus. Sicut ergo de uisibilibus, quae non uidimus, eis credimus, qui uiderunt, atque ita de ceteris, quae ad suum quemque sensum corporis pertinent: ita de his, quae animo ac mente sentiuntur (quia et ipse rectissime dicitur sensus, unde et sententia uocabulum accepit), hoc est de inuisibilibus quae a nostro sensu interiore remota sunt, his nos oportet credere, qui haec in illo incorporeo lumine disposita didicerunt uel manentia contuentur. [IV] Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium maximus Deus est. Sed mundum esse conspicimus, Deum esse credimus. Quod autem Deus fecerit mundum, nulli tutius credimus quam ipsi Deo. Vbi eum audiuimus? Nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: In principio fecit Deus caelum et terram. Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit Deus caelum et terram? Non; sed ibi fuit sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas sanctas etiam se transfert, amicos Dei et prophetas constituit eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. Loquuntur eis quoque angeli Dei, qui semper uident faciem Patris uoluntatemque eius quibus oportet adnuntiant. Ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: In principio fecit Deus caelum et terram. Qui tam idoneus testis est, per quem Deo credendum sit, ut eodem spiritu Dei, quo haec sibi reuelata cognouit, etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante praedixerit.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
