Latin
Book 11
Augustine, De Civitate Dei 11.1.30
Not analysed yet
[XXVII] Ita uero ui quadam naturali ipsum esse iucundum est, ut non ob aliud et hi qui miseri sunt nolint interire et, cum se miseros esse sentiant, non se ipsos de rebus, sed miseriam suam potius auferri uelint. Illis etiam, qui et sibi miserrimi apparent et plane sunt et non solum a sapientibus, quoniam stulti, uerum et ab his, qui se beatos putant, miseri iudicantur, quia pauperes atque mendici sunt, si quis inmortalitatem daret, qua nec ipsa miseria moreretur, proposito sibi quod, si in eadem miseria semper esse nollent, nulli et nusquam essent futuri, sed omni modo perituri, profecto exultarent laetitia et sic semper eligerent esse quam omnino non esse. Huius rei testis est notissimus sensus illorum. Vnde enim mori metuunt et malunt in illa aerumna uiuere, quam eam morte finire, nisi quia satis apparet quam refugiat natura non esse? Atque ideo cum se nouerint esse morituros, pro magno beneficio sibi hanc inpendi misericordiam desiderant, ut aliquanto productius in eadem miseria uiuant tardiusque moriantur. Procul dubio ergo indicant, inmortalitatem, saltem talem quae non habeat finem mendicitatis, quanta gratulatione susciperent. Quid? animalia omnia etiam inrationalia, quibus datum non est ista cogitare, ab inmensis draconibus usque ad exiguos uermiculos nonne se esse uelle atque ob hoc interitum fugere omnibus quibus possunt motibus indicant? Quid? arbusta omnesque frutices, quibus nullus est sensus ad uitandam manifesta motione perniciem, nonne ut in auras tutum cacuminis germen emittant, aliud terrae radicis adfigunt, quo alimentum trahant atque ita suum quodam modo esse conseruent? Ipsa postremo corpora, quibus non solum sensus, sed nec ulla saltem seminalis est uita, ita tamen uel exiliunt in superna uel in ima descendunt uel librantur in mediis, ut essentiam suam, ubi secundum naturam possunt esse, custodiant.