# De Civitate Dei 12.1.12

Augustine, De Civitate Dei, Book 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/12.1.12

Nam et hoc discutiendum est, si boni angeli ipsi in se fecerunt bonam uoluntatem, utrum aliqua eam an nulla uoluntate fecerunt. Si nulla, utique nec fecerunt. Si aliqua, utrum mala an bona? Si mala, quo modo esse potuit mala uoluntas bonae uoluntatis effectrix? Si bona, iam ergo habebant. Et istam quis fecerat nisi ille, qui eos cum bona uoluntate, id est cum amore casto, quo illi adhaererent, creauit, simul eis et condens naturam et largiens gratiam? Vnde sine bona uoluntate, hoc est Dei amore, numquam sanctos angelos fuisse credendum est. Isti autem, qui, cum boni creati essent, tamen mali sunt (mala propria uoluntate, quam bona natura non fecit, nisi cum a bono sponte defecit, ut mali causa non sit bonum, sed defectus a bono), aut minorem acceperunt diuini amoris gratiam quam illi, qui in eadem perstiterunt, aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala uoluntate cadentibus illi amplius adiuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se numquam casuros certissimi fierent, peruenerunt; sicut iam etiam in libro, quem sequitur iste, tractauimus. Confitendum est igitur cum debita laude Creatoris non ad solos sanctos homines pertinere, uerum etiam de sanctis angelis posse dici, quod caritas Dei diffusa sit in eis per Spiritum sanctum, qui datus est eis; nec tantum hominum, sed primitus praecipueque angelorum bonum esse, quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc bonum quibus commune est, habent et cum illo cui adhaerent et inter se sanctam societatem et sunt una ciuitas Dei eademque uiuum sacrificium eius uiuumque templum eius. Cuius pars, quae coniungenda inmortalibus angelis ex mortalibus hominibus congregatur et nunc mutabiliter peregrinatur in terris uel in eis, qui mortem obierunt, secretis animarum receptaculis sedibusque requiescit, eodem Deo creante quem ad modum exorta sit, sicut de angelis dictum est, iam uideo esse dicendum. Ex uno quippe homine, quem primum Deus condidit, humanum genus sumpsit exordium secundum sanctae scripturae fidem, quae mirabilem auctoritatem non inmerito habet in orbe terrarum atque in omnibus gentibus, quas sibi esse credituras inter cetera uera, quae dixit, uera diuinitate praedixit.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
