# De Civitate Dei 13.1.11

Augustine, De Civitate Dei, Book 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/13.1.11

[XI] Si autem absurdum est, ut hominem, antequam ad mortem perueniat, iam esse dicamus in morte (cui enim propinquat peragendo uitae suae tempora, si iam in illa est?), maxime quia nimis est insolens, ut simul et uiuens esse dicatur et moriens, cum uigilans et dormiens simul esse non possit: quaerendum est quando erit moriens. Etenim antequam mors ueniat, non est moriens, sed uiuens; cum uero mors uenerit, mortuus erit, non moriens. Illud ergo est adhuc ante mortem, hoc iam post mortem. Quando ergo in morte? Tunc enim est moriens, ut, quem ad modum tria sunt cum dicimus "ante mortem, in morte, post mortem", ita tria singulis singula "uiuens, moriens mortuusque" reddantur. Quando itaque sit moriens, id est in morte, ubi neque sit uiuens, quod est ante mortem, neque mortuus, quod est post mortem, sed moriens, id est in morte, difficillime definitur. Quamdiu quippe est anima in corpore, maxime si etiam sensus adsit, procul dubio uiuit homo, qui constat ex anima et corpore, ac per hoc adhuc ante mortem, non in morte esse dicendus est; cum uero anima abscesserit omnemque abstulerit corporis sensum, iam post mortem mortuusque perhibetur. Perit igitur inter utrumque, quo moriens uel in morte sit; quoniam si adhuc uiuit, ante mortem est; si uiuere destitit, iam post mortem est. Numquam ergo moriens, id est in morte, esse conprehenditur. Ita etiam in transcursu temporum quaeritur praesens, nec inuenitur, quia sine ullo spatio est, per quod transitur ex futuro in praeteritum. Nonne ergo uidendum est, ne ista ratione mors corporis nulla esse dicatur? Si enim est, quando est, quae in ullo et in qua ullus esse non potest? Quando quidem si uiuitur, adhuc non est, quia hoc ante mortem, non in morte; si autem uiuere iam cessatum est, iam non est, quia et hoc post mortem est, non in morte. Sed rursus si nulla mors est ante quid uel post, quid est quod dicitur ante mortem siue post mortem? Nam et hoc inaniter dicitur, si mors nulla est. Atque utinam in paradiso bene uiuendo egissemus, ut re uera nulla mors esset. Nunc autem non solum est, uerum etiam tam molesta est, ut nec ulla explicari locutione possit nec ulla ratione uitari.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
